Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/165

From GATE
Revision as of 10:12, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/165 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/165: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
There was a problem when proofreading this page


Quí iam verba in hisce paradigmatis proposita diligenter contulerit, videbit magnam quidem Orientalium hìc citatarum linguarum ad se invicem esse affinitatem; sed ad Coptam nullam prorsus. Quid enim ad Ab bein, Abo vabro, Ab vbnu, wawalda& caetera huius generis obtineat, dispicere vix possum; Accedit quod Theseus linguarum affinitatem, ex uno atque altero vocabulo malè concludat. Nam hac ratione Germanicam dicerem maximè affinem Hebraicae, aut etiam Persicae, cùm plurima cõtineat nomina dictis linguis propria. Pari ratione imprudenter faceret qui ex pauculis vocabulis Armenicis V.G. Gurcudă Tataristan. Turchistan. Schaisdan;quibus vocabulis Indi & Armeni, Georgiam, Tartariam, Turciam Armeniã indicant, ideò Armenicę Indicã affiné esse concluderet. cùm vix lingua sit, quae non ab alijs quaedam vocabula mutuetur, etsi ipsae inter se sint diversissimae. Sed haec de nomine Psontomphanech dicta sint. Porròij, qui nomen Moysis ab Hebraica voce diductum, Hebraicum esse volunt, graviter quoque errant. Cùm hanc vocem Coptam seu Aegyptiacam esse, prater Authores paulò post allegandos id certè sacra scriptura clarè indicet his verbis.