Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/163

From GATE
Revision as of 16:18, 17 January 2018 by ViscontiOrlandi (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


Ubi forsan pro voce Arabica , Authores quod Hebraeum significat sumentes, erroris causam dederunt. Porrò qui linguam Aegyptiam, Aethiopicae, Chaldaicae, Arabicae, Syriacae, aliisque Orientalibus affinem dicunt, veluti Bibliander, Gesnerus, Volaterranus, Eugubinus, Ambrosius Theseus, nominibus quibusdam Coptis persuasi id asserere videntur. Patrem enim, ait Theseus, filium appellant, et perlitteras non secus ac Hebraei, Arabes, et Chaldaei (quorum linguam quoque affectare videntur.) computant.Sed quid quaeso haec ad linguas Orientales? certè uti totius linguae, ita quoque nominum horum à caetera Orientalium linguarum phrasi diversitatem maximam esse, nullo alio testimonio, nisi dictarum linguarum cum Copta comparatione, opus esse arbitror. Sed operae precium faciam si id exemplo aliquo demonstravero.

Dicant Hebraei Ab uben
Patrem Chaldaei Aba ubra
et Syri Abo uabro
Filium Arabes Ellab uallebn
Aethiopes Ab wawalda
Armeni Hor eui ordu
Samaritani Ab uben
Coptitae Phiot nemsiri
Aegypti