Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/162"

From GATE
(No difference)

Revision as of 10:42, 4 January 2018

There was a problem when proofreading this page


commisceri nefas esse, sacra pagina testatur. Si porrò dixerimus quod à prima origine huiusmodi inter eos extiterit similitudo, id certè cùm nulla huius rei existant vestigia, gratis asseremus. Quod porrò alij obijciãt illud Beniamini Iudaei asserentis, Aegyptiacam linguam ab Hebraica parùm disterre, refutatione nõ indiget; cùm illud nequaquam de lingua antiqua Aegyptiorum; sed Arabica, qua ante quadrigentos circiter annos, quo tempore Beniamin Aegyptum lustrabat, vulgò utebantur, intelligendum sit. Hanc enim cũ sororibus suis Chaldaica, Syra, Aethiopica unicam matrem suam prositeri clarũ est. Et testatur Author libri Gozri. his verbis. ''Tres istae linguae, Chaldaica, Arabica, t͡ɕ Hebraica cōiūgūtur ex similitudine in nominibus suis cŏnsuetudinibus t͡ɕ ministerijs.Quī & hoc ipsũ textus Beniamini Hebręus clarè indicat: sic enim habet. Tractans de primarijs sectae Iudaicae viris. Inter hos, ait, primas tenet Nathanael; primus Ecclesiae Synedrij, Sedens in Domo Regis in Soan in Urbe magna Aegypti, qua filorum Arab, id est, Arabum Metropolis est, lingua eorum sicut lingua sancta," Ubi