Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/155

From GATE
Revision as of 17:07, 10 January 2018 by Visconti04 (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


nulli amplius dubitandi locus relinquatur.


Hoc est et vocavit Pharao nomen Ioseph Tsaphnath phanehh. in hoc versu Hebraico, desunt quidem haec verba (in lingua Aegyptia) ex quo unico adversae partis sententiae erroris sui originem traxisse videntur. Sed eorum in Hebraico fieri mentionem, necessarium non erat; cum vocabulum à Mose hoc loco positum seipsum veluti peregrinũ, atque; ab Hebraica phrasi spurium, apud omnes linguae sanctae gnaros fatis explicet. Quod & Rabbini omnes fatentur. Rabbi Schlomo Iarhi hoco loco inquit non est simile verbum Phanech in Scriptura. Cui subscribit Rabbi Abraham hoc loco ita commentans. Si inquit hac verba, verba Aegyptia, nescimus eorum significationem Cum autem barbarum sit & peregrinũ, & cuius, uti probavimus, significatio nesciatur, ex sequela sanè verborumque; cõtextu ad aliam linguam pertinere non potest, nisi ad eam, quae Pharaoni erat vernacula, quaque; Iosephum quotidie alloqui erat solitus, videlicet Aegyptiam, cui affiné, imò eãdem diximus Coptã. Dicimus itaque; hoc vocabulũ Tsaphanth Phanech idé esse quoque Aegyptiacum