Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/153

From GATE
Revision as of 18:30, 2 January 2018 by Visconti04 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Veteres Aegypticos, praeter Hieroglyphicas litteras (de quibus nos, cum non tam scriptura propriè sit, quam symbolica quaedam & sublimioris Theosophiae per universales animi...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Veteres Aegypticos, praeter Hieroglyphicas litteras (de quibus nos, cum non tam scriptura propriè sit, quam symbolica quaedam & sublimioris Theosophiae per universales animi notiones expressa repraesentatio; modo silemus) aliam propriã linguã, omnibusque; commune idioma habuisse, nequaquam dubitari debet, nisi forsã eos quispiã per Hieroglyphicas notas, gestu nutuque expressas, Astomorum more locutos afferat; quod ridiculũ, ne dicam stolidum est afferere. Quaenam igitur fuerit antiqua illa Aegyptiorum lingua, si quis ex me quaerat; ei facilius quid sentiam respondebo, quàm quid scripto procedere debeã; cum nullũ, quem in hac vetustatis nebula sequar, inveniã; ita Scriptorum omniũ in ea pervidéda caligant oculi; ita altũ de ea omnium silentium. Veruntatem quandoquidem semper gloriosum esse duxi, in quam maximè arduis conari tantùm; ego fanè toto penè semestri spatio, quo Codicis huius nostri Coptarabici tum versioni, tum descriptioni incubui singulari semper studio, id unum contendi, ut è Sacris