Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/15

From GATE
There was a problem when proofreading this page


AD LECTOREM


Cum omnem Aegyptiacam antiquitatem instaurandi nobis sit animus; certe ipsius argumenti difficultas suadere videbatur, ut ab ea re, que totius antiquitatis veluti clavis erat, ab ipsa, inquam, veterum Aegyptiorum vernacula antiqua, quam Coptam, seu Pharaonicam appellamus, totius operis auspicaremur exordium. Huius enim, quam ingens in omni facultate, arte, et scientia sit usus; quantum non ad profanae tantum, sed et sacrae literaturae cultum, verbo, ad omnem eruditionem antiquitatemque eruderandam conferat, etsi Prodromus iste variis in locis id abunde et varie doceat; Oedipum tamen Aegyptiacum varia sua eruditione, quam huius ope eruit, id non clarius tantum et abundantius demonstraturum; sed et id quoque apud reconditioris literaturae Amantes effecturum spero, ut hanc recens Europae natam lingua non aestiment tantum sed et omne quoque studium industriamque ad eam addiscendam conferant, ad quod maiori facilitate praestandum, dictae linguae institutiones in fine operis huius adnectere volui, ut interim sese in eis exerceret Lector, et ad futura intelligenda aptiorem redderet capacioremque. Non aliam ob causam totius Oedipi quoque Aegyptiaci Ideam iis apposuimus, nisi ut quantum ex utriusque literaturae restitutione Reipublicae literariae emolumentum sperari possit Lectori innotesceret. Certe norunt id amici, quibus abdita eius vel per rimas quasdam ostendi, qui novitate rerum commoti, cum alia ratione nequirent, certaim id encomiasticis metris Prodromo praeponendis extollere satagebant. Verum, ne laudibus acceptis hominum divino favori obicem ponerem, neve huiusmodi solatiola avidius