Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/149

From GATE
Revision as of 16:38, 2 January 2018 by Visconti04 (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


praetera quo animo aurum, gemmas, ligna pretiosa, cum tanto periculo in Regionibus adeò dissitis, quibus in vicinioribus, utpote Chersoneso aurea abundat, quaerere attentiarint? haec inquã qui facere potuerint cũ non videam, meritò eã opinioné veluti incongruã explodendã céfeo. Certius itaque; & securius iter arrepturus dico, Ophir vocé Coptã esse, seu Aegyptiacam; qua Aegyptij Veteres eam Indiam appellabant, quae continet Regna Malabar, Zeilanum, Aureã Chersonesum & ad eam spectantes Samatram, Moluccas, Iavas, aliasque vicinas Insulas Auriferas, in quas Hiram classem Salomonis statutis temporibus expedivisse, non aurũ tantùm, gemmae, lapides & ligna pretiosa, Pavones, Simiae, similiaque; quae è dictis Regionibus, rebus huiusmodi refertis Classis Hiram secum attulit, testãtur. Sed onomasticon nostrum Copto-Arabicum Capite de nominibus gentium id clarè docet. ubi Hend. quod & Indiam explicat. verò seu Indum, Ophir igitur nihil aliud est, quàm India; aurum verò Parvaim ego existimo fuisse ex Iavaim, hoc est è Iavis Insulis, ita enim has Insulas binas dici, apud Rabbinos me legisse memini. Cum itaque ex Erythraeo mari in Ophir seu Indiam adeò frequens fuerit expeditio; certè hac usos opportunitate, nõ Christianae tantùm Religionis