Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/147

From GATE
Revision as of 16:55, 30 December 2017 by Visconti04 (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


ad mare Erythaeum usque unà cum ex timis & citimis dicti maris littoribus Syriam latè dicerent; vel ob linguam Syram, aut Chaldaicam quam omnes doctiores profitentur; quemadmodum de Arabo Aegyptijs & Aethiopicis Monachis supra ostendimus, & de Sinaitis monachis monstrat Beniaminus in suo Itinerario his verbis.




Unde in Raphidim duorum dierũ iter est, ubi Arabes habitant, nullusque ex Israelitis est, Hinc verò ad Sinai montem una die itur, in cuius cacumine sanum est Monachorum, qui Suriani dicuntur; in montis autem radicibus castrum magnum est, quod Tor Sinai appellant, huius incolae Chaldaicè loquuntur, hoc est lingua targum. suntque huius loci incolae Aegyptiorum subditi: Hos autem Monachos Coptitas fuisse, librorum Coptorum in huius Arabiae desertae monasterijs factae testantur inscriptiones, quas in catalogo librorum Coptorum propositas considera. Patet igitur Ecclesiam Copto - Aethiopicam, quae totam dicto modo Syriam comprehédebat, uni Patriarchae Alexãdrino seu Cairano