Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/147"

From GATE
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/147 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/147: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
 
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Line 1: Line 1:
<references/>
+
<references/> {{TurnPage}}

Latest revision as of 11:46, 6 May 2020

There was a problem when proofreading this page


ad mare Erythaeum usque una cum ex timis et citimis dicti maris littoribus Syriam late dicerent; vel ob linguam Syram, aut Chaldaicam quam omnes doctiores profitentur; quemadmodum de Arabo Aegyptiis et Aethiopicis Monachis supra ostendimus, et de Sinaitis monachis monstrat Beniaminus in suo Itinerario his verbis.

Unde in Raphidim duorum dierum iter est, ubi Arabes habitant, nullusque ex Israelitis est, Hinc vero ad Sinai montem una die itur, in cuius cacumine fanum est Monachorum, qui Suriani dicuntur; in montis autem radicibus castrum magnum est, quod Tor Sinai appellant, huius incolae Chaldaice loquuntur, hoc est lingua targum. suntque huius loci incolae Aegyptiorum subditi: Hos autem Monachos Coptitas fuisse, librorum Coptorum in huius Arabiae desertae monasteriis factae testantur inscriptiones, quas in catalogo librorum Coptorum propositas considera. Patet igitur Ecclesiam Copto - Aethiopicam, quae totam dicto modo Syriam comprehendebat, uni Patriarchae Alexandrino seu