Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/146"

From GATE
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/146 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/146: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
(No difference)

Revision as of 10:10, 21 March 2018

There was a problem when proofreading this page


: Hac igitur ratione Episcopi Suriani primum Regnum Caranganor, Colon et Cochin ingressi paulatim omnes circa Regiones in Chinam usque occuparunt.Haec Gusmanus. Quae omnia confirmat supracitatus P. Paulus Godignus, atque eos in hunc diem aliam doctrinalem, praeter Syriacam linguam nescire; hac omnia monumenta, omnes sacros et Ecclesiasticos Codices conscriptos tenere, omnes denique Literatos sacris potissimum initiandos ad hanc non secus, ac apud nos ad Latinam addiscendam teneri; addit, Vaipocotae in Collegio Soc: Iesu, eam ex professo veluti ad Brachmanes convertendos necessariam doceri. Unde indubitate colligo, tam eximiarum in ultimos Asiae fines expeditionum Authores alios non fuisse, quam dictos Episcopos Surianos Thomaeorum. Inter quos non Syrostantum; sed et Aegyptos seu Coptitas, Aethiopesque fuisse abunde declarant supraallegata nomina patria lapidis marginibus Suriano charactere insculpta. Ut , Asba , Saba , kusio Tabennoio , Kubtis , Mitsroio

Quorum illa Aethiopica, haec Aegyptia, caetera Syra esse, vel leviter tantum dictarum linguarum cognitione imbutus ignorare non potest. Dicebantur autem hi omnes promiscue Suriani, vel quod totum illum tractum, qui est ab Eufrate