Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/137

From GATE
Revision as of 18:48, 30 March 2018 by ViscontiBentivegna (talk | contribs) (Proofread)
This page has been proofread


pro passum velint; quem quidem errorem ex mala vocis (Calamina) intelligentia irrepsisse, tum patebit, ubi, quis locus propriè Calamina fuerit, aperuerimus. Nota itaque; nullam huius nominis Urbem, teste Malabarú Chronico nec hodie reperiri in India, nec olim repertam esse; Sed loco Calaminae; Calurmina legendum esse, quam vocem constat Malabaricam, compositam ex Calur, et mina, quarum hae (supra)illa, petramsignificat, quasi dicat supra petram. Est autam Meliaporae eo in loco, ubi S.Apostolus martyrio affectus traditur, ingens quaedam petra, quam in hunc diem, CalurMalabarica lingua vocant. Dum igitur Malabarũ fasti eum Calurminae passum esse tradunt, ea voce nequaquam Urbem quãdam particularem; sed vicinam Meliaporae petram Calurdictam, quam Apostolus orandi gratia quotidiè ascédere solebat, et supra quam dum orationi incumberet, posteà quoque; occisus est, intelligebant. Unde si à Thomęis quispiam, ubi S. Apostolus occubuerit, interrogarit, aliud non respondebunt quàm Meliaporę Calurmina, i. Meliaporae supra petram; ita ore tenus mihi retulit vir fide dignissimus P. Petrus Paulus Godignus Lusitanus Collegii Soc: Iesu Cocini in India Rector, qui dum haec icriberé Malabaricę provinciae Procurator in Urbem advenit; atque ita Annales Malabarum habere, et unanimi