Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/137

From GATE
Revision as of 16:57, 28 December 2017 by Visconti04 (talk | contribs)
This page has not been proofread


pro passum velint; quem quidem errorem ex mala vocis (Calamina) intelligentia irrepsisse, cum patebit, ubi, quis locus propriè Calamina fuerit, aperuerimus. Nota itaque; nullá huius nominis Urbé, teste Malabarú Chronico nec hodie reperiri in India, nec olim repertam esse; Sed loco Calaminae; Calurmina legendum esse, quam vocem constat Malabaricam, compositam ex Calur, t͡ɕ mina, quarum hae (supra)illa, petramsignificat, quasi dicat supra petram. Est autam Meliaporae eo in loco, ubi S.Apostolus martyrio affectus traditur, ingens quaedam petra, quã in hunc dié, CalurMalabarica lingua vocant. Dum igitur Malabarũ fasti eum Calurminae passum esse tradunt, ea voce nequaquam Urbem quãdam particularem; sed vicinam Meliaporae petram Calurdictam, quam Apostolus orandi gratia quotidiè ascédere solebat, & supra quã dũ orationi incumberet, posteà quoque; occisus est, intelligebãt. Unde si à Thomęis quispiã, ubi S.Apostolus occubuerit, interrogavit, aliud non respõndebũt quàm Meliaporę Calurmina,i. Meliaporae supra petram; ita ore tenus mihi retulit vir fide dignissimus P.Petrus Paulus Godignus Lusitanus Collegij Soc: Iesu Cocini in India Rector, qui dũ haec icriberé Malabaricę provinciae Procurator in Urbem advenit; atque ita Annales Malabarum habere, & unanimi consensu