Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/134

From GATE
There was a problem when proofreading this page


Africa in Asiam, aut ex hac in illam transmigratione fiat mentio: imo expresse negat Damianus à Goes I. de Aethiopum moribus, eum Presbyterum Ioannem dici, aut unquam dictum esse, quod & Sacerdotes Aethiopes supra citati afferunt. Sed intelligimus maximǔ illum Asiae Principem, de quo in praecedentibus habemus dictu est. Illo enim eiusque successoribus longè latequè in Asia Imperantibus, fidemque Christianam, egregiè promoventibus, aut vocatos, aut sponte sua fama istorú Regnorum & promovéda fidei zelo, aut quod probabilius est dirę illius persecutionis, qua in Syria, Aegypto, vicinisque; Aethiopiae locis, ad supplicia saeuissima Christianae vitae spectatores, passim inquirebantur, compulsos formidine è dictis locis fugientes in media Persia Bactria Turchestane substitisse, deinde in extremas Asiae regiones, paulatim longo exilio pervenisse, omninò verisimile est. Imò id luculenter demonstrat superius adducta Syriaca inseriptio, ubi Iizbuzad Archiepisc opus Sinesis dicitur filius Noe Sacerdotis cuiusdá o riúdi ex ciuitate Belech Regni Turchestan; quemadmodum è Syracis verbis hoc loco repetitis constat;