Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/133

From GATE
Revision as of 17:40, 29 November 2017 by Visconti04 (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "rem apertam facio. Eo tempore quo nouas terrarum plagas maritimo cursu Lusitani inquirebant, magna per Europam celebritate ferebatur Presbyteri Ioannis nomen, dicebatur enim e...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


rem apertam facio. Eo tempore quo nouas terrarum plagas maritimo cursu Lusitani inquirebant, magna per Europam celebritate ferebatur Presbyteri Ioannis nomen, dicebatur enim esse Imperator potentissimus, multorum Regnorum dominus, Religione Christianus, quo tamen esset locum erat incognitum. Ergo cum Petrus Couillanius, quem Ioaness II. Lusitaniae Rex ad eum principem per mare mediterraneum primum, terrestri deindè itinere investigandum miserat; in Asiatica India ad quam devenerat, audisset, in ea Aethiopia quae sub Aegypto est, principem quendam esse, longè potentissimum, qui Christianam profiteretur Religionem, ad ipsum se contulit; cumque multa apud ipsum reperisset, quae de vero Presbytero Ioanne constanti fama apud Europeos percrebuerat, credidit illum esse, qui Presbyter Ioannes dicebatur; hic igitur primus fuit, qui Abyssinu Imperatore eo caepit nomine appellare, Eum deinde ceteri imitati, qui consequentibus annis Aethiopiam sunt ingressi, eundem errorem in Europam facilè inuexere. Abassinum Imperatorem nequaquam intelligimus, cum praeter quam, quod ab Asiatico, toto celo eius Imperium sit dissitum, nulla quoque in Chronologia Regum Aethiopiae, ut ex ea patet, quę in Vaticano latina habetur, de eius aut ex