Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/125

From GATE
Revision as of 20:29, 16 January 2018 by Visconti03 (talk | contribs)
This page has not been proofread


sensibus ac iustae proceritatis homine remoti videantur. De his vide quoque Olaum Magnum, qui os Screlingers, hoc est cubitales appellat. Certe meminerunt huiusmodi monstrorum Authores Gravissimi, Aristoteles, Plut. Ctesias, Plinius, acc proinde ea aliquando visa esse uti non facile negavero; itahomines eos veros fuisse non facile asservero, cum in hunc diem metallorum fossoribus huiusmodi monstrorum genus in profundioribus Terrae regionibus, quos dęmonculos Montanos passim vocant, comparere soleat de quius ita Georgius Agricola sol. ult. de animal. subter. Sunt denique mites quidam daemones, quos Germanorum alii, ut etiam Graeci vocant Cobalos; quod hominum sunt imitatores. Nam quasi lętitia gestientes rident, multa videntur facere, quum prorsus nihil faciant. Alii nominant virunculos montanos, significantes staturam, qua plerunque sunt, nempe. Nani tres dodrantes longi. Videntur autem esse Seneciones, et vestiti more Metallicorum, id est vittato indusio, et corio circum lumbos dependente induti. Hi damnum dare non solent Metallicis; sed vagantur in puteis, et cuniculis: et quum nil agant, in omni laborum genere se exercere videntur; quasi modo fodiant venas, modo in vasa infundant id, quod effossum est: modo versent machinam tractoriam. Quanquam