Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/123"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "<i>Tebeth, Zinegae, Bukchari, (lege Buccara) usquè diarusa (lege Adiarochosa) Ariachosiam usquè; Huic vicina urbs, est omnes alias urbes magnitudine superans, penè divina,...")
 
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/123 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/123: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
(4 intermediate revisions by 2 users not shown)
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
<i>Tebeth, Zinegae, Bukchari, (lege Buccara) usquè diarusa (lege Adiarochosa) Ariachosiam usquè; Huic vicina urbs, est omnes alias urbes magnitudine superans, penè divina, non est sicut illa sub Caelo, in qua omnia bona reperiuntur.</i> quaè sanè alia esse non potest; nisi Cambalu; quam vicinam Regno Tebeth omnes paene constituunt Geographi relationem Pauli Marci Veneti secuti, quibuss omnibus ea congruunt, quae de Regno Tebeth, eiusquè maxima urbe Chaparangue, atquè de monumentis religionis à Christianis quondam ibi relictis refert P. Antonius Andrada Lusitanus è Soc: IESU, qui cum incolas eius Religione Christianos inaudisset, è Regno Mogor anno 1624 plenam laboris difficultatisquè in id expeditiovem<unclear></unclear> suscepit. Id autem unum è magnaae Cathaiae regnis asserit; Cathaiam autem, totam illam Asiaae partem complecti, quam extra Imaum montem Ptolomaeus collocat, Seriam antiquitùs dictam, quam ab ortu terminant Oceanus, et China; Gangis fontess, Caucasi iuga, Parapanisus<unclear></unclear>, et Aria à meridie; ab occidente tota intra Imaum coarctata Scythia; à Borea deniquè Oceanus Hyperboreus. Undè patet totam illam Tartariae magnae plagam extra Imaum siram nomine Cathaiae, aut Regionum Iagog, et Magog intelligi. Ostendit hoc clarè supra citata Geographia Arabica,
+
''Tebeth, Zinegae, Bukchari, (lege Buccara) usque <unclear>diarusa</unclear> (lege Adiarochosa) Ariachosiam usque; huic vicina urbs, est omnes alias urbes magnitudine superans, pene divina, non est sicut illa sub Caelo, in qua omnia bona reperiuntur.'' Quae sane alia esse non potest; nisi Cambalu; quam vicinam Regno Tebeth omnes paene constituunt Geographi relationem Pauli Marci Veneti secuti, quibus omnibus ea congruunt, quae de Regno Tebeth, eiusque maxima urbe Chaparangue, atque de monumentis religionis a Christianis quondam ibi relictis refert P. Antonius Andrada Lusitanus e Soc: IESU, qui cum incolas eius Religione Christianos inaudisset, e Regno Mogor anno 1624 plenam laboris difficultatisque in id expeditiovem suscepit. Id autem unum e magnae Cathaiae regnis asserit; Cathaiam autem, totam illam Asiae partem complecti, quam extra Imaum montem Ptolomaeus collocat, Seriam antiquitus dictam, quam ab ortu terminant Oceanus, et China; Gangis fontes, Caucasi iuga, Parapanisus, et Aria a meridie; ab occidente tota intra Imaum coarctata Scythia; a Borea denique Oceanus Hyperboreus. Unde patet totam illam Tartariae magnae plagam extra Imaum siram nomine Cathaiae, aut Regionum Iagog, et Magog intelligi. Ostendit hoc clare supra citata Geographia Arabica,

Revision as of 11:14, 21 March 2018

This page has been proofread


Tebeth, Zinegae, Bukchari, (lege Buccara) usque diarusa (lege Adiarochosa) Ariachosiam usque; huic vicina urbs, est omnes alias urbes magnitudine superans, pene divina, non est sicut illa sub Caelo, in qua omnia bona reperiuntur. Quae sane alia esse non potest; nisi Cambalu; quam vicinam Regno Tebeth omnes paene constituunt Geographi relationem Pauli Marci Veneti secuti, quibus omnibus ea congruunt, quae de Regno Tebeth, eiusque maxima urbe Chaparangue, atque de monumentis religionis a Christianis quondam ibi relictis refert P. Antonius Andrada Lusitanus e Soc: IESU, qui cum incolas eius Religione Christianos inaudisset, e Regno Mogor anno 1624 plenam laboris difficultatisque in id expeditiovem suscepit. Id autem unum e magnae Cathaiae regnis asserit; Cathaiam autem, totam illam Asiae partem complecti, quam extra Imaum montem Ptolomaeus collocat, Seriam antiquitus dictam, quam ab ortu terminant Oceanus, et China; Gangis fontes, Caucasi iuga, Parapanisus, et Aria a meridie; ab occidente tota intra Imaum coarctata Scythia; a Borea denique Oceanus Hyperboreus. Unde patet totam illam Tartariae magnae plagam extra Imaum siram nomine Cathaiae, aut Regionum Iagog, et Magog intelligi. Ostendit hoc clare supra citata Geographia Arabica,