Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/120

From GATE
Revision as of 10:13, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/120 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/120: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
This page has not been proofread


quam dissolvuntur, in vertice montis nebulae cuiusdam iugis Caucaseis perpetuò insidentis similitudinem exhibent. Post montem verò multae urbes Iagog, et Magog. Et contingit non rarò, ut homines huius regionis curiositate ducti ascendant, visuri quid in supremitate montis sit, et quid à tergo eius, et non revertuntur, et impossibilis est reditus eorum, vel quia à feris silvestribus dilaniantur, vel quia à reliquis populis post montem commorantibus capiuntur; qui verò subindè redeunt incolumes, narrant quod in transmontana regione nocturno tempore multi ignes; diurno verò; nil aliud, quam nebula mixta caligine cernatur. Et paulò post linea 35. ait indigenas terrae Iagog, et Magog ignium, et rei cuiuscunquè luminosae cultores esse. Iterum in part. 7. climatis dicti lin. 34. in huius regionibus plurimos quoquè Christianos, seù Nazaręos habitare. Et part. 8. lin. 18. magnam, dicit, vim auri, ex huiusmodi montibus colligi, et lapidum pretiosorum varia genera, item ferarum venationes, demum, magnum hisce regionibus Principem praeesse. Quae omnia Imperio magni Cham, seù Cathaio convenire oculatus inspector Paulus Marcus Venetus l.1.c.64. his verbis tradit. Ab Egrigaia Provincia eundo versus Orientem, iter ad Tenduc ducit, (quam pleriquè Geographi cum Cathaio confundunt) in qua sunt civitates, et castra multa, ubi etiam manere