Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/119

From GATE
There was a problem when proofreading this page



hoc est A diversorio Garada ad civitatem Tàhamet è latere australi 4 conficiuntur leucae (quarum videlicet, una in 25. passuum) à civitate Garada usquè ad montem, qui Caucasus dicitur, 7 dierum iter est. Atquè hic mons Regiones Iagog, et Magog circumdat (mons verò lateribus constat adeò arduis, ut nemo ea transcendere possit, et si ascenderit nunquam tamen ad fastigium montis perveniet, nivium inveteratarum, et in glaciem concretarum copia impeditas; et quoniam eae nunquam