Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/113

From GATE
Revision as of 22:39, 7 January 2018 by Visconti03 (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


consignarunt, ut qui annum Christi non intelligerent ex Advenis, annum saltem Alexandraeum, ut pote latiùs patentem, cognoscerent. Difficultare itaquè proposita quoquè dissoluta, nunc ad lapidem revertamur, in cuius margine praeterea Syriaca quae hic paulò antè proposuimus, multa adhuc alia nomina propria, quae in folio dicto desunt, quorum numerus ad 72 excurrit, videntur. Verùm quia pleraque nomina malè expressa sunt; os 24 tantum, ea videlicet quae lectu faciliora erant, et ad scopum nostrum conducibiliora hic adiicienda existimavimus. Ex his enim luculenter apparebit, hos Apostolicos viros alios non fuisse, nisi Syros, Aegyptios, Coptitas, et Aethiopas. Uti sequitur.


Nomina eorum qui margini lapidis Syro Charactere incisa spectantur.


Costantinus
Saba Cusio, seù Aethiops
Marsargis Tabennita; seù Dominus Sergius