Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/112

From GATE
This page has been proofread


sivè graecorum 1092 Syriacis literis lapidi inciso, 310 (quae est differentia annorum inter annum Christi, et Alexandrinum) subtrahas, remanebunt 782, qui est annus Christi lapidi sinicis numeris incisus, anno Syro-graecorum sive Alexandręo exacte respondens.


Paradigma computus.

Mortuus est Alexander Magnus, Plut: teste-Olympiades-114.A Post cuius mortem B: Hier. teste, annis 12 exactis, incipit aera Alexandręa videlicet,-Olympiades-117.B Natus vero est Christus anno 3 excluso: idest secundo completo Olympiades-194.C Lapis erectus est anno Alexandręo-1092.D Anno vero Christi-782.E
His positis subtrahe numerum B a numero C, et habebis differentiam dictarum Olympiadum, videlicet Olympiades 77, quae ductae in 4 annos, quibus singulae Olympiades constant producunturque; 308, his adde 2 annos completos Olympiades: Christi nati, et facies 310, quae subtracta a 1092 relinquunt E. numerum annorum Christi, quo hic lapis erectus est. Studio itaque duplici annorum genere hunc lapidem