Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/111"

From GATE
m (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/111 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/111: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
(No difference)

Revision as of 10:12, 21 March 2018

There was a problem when proofreading this page


Syro-caldaica, in caeteris cum anni Iuliani quantitate, et forma congruunt, nisi quod dies intercalaris in hac aera adiiciatur ad finem mensis Sabath, qui Februario nostro respondet.
His praenotaris primordia Regni graecorum statuimus cum Eusebio, Scaligero, aliisque anno ante Christi aeram trecentesimo decimo fluente, quo acta est Olympias 117. iuxta Chronicon Alexandrinum; si quidem in confesso est, Alexandrum Magnum mortuum esse eo anno, quo caepit Olympias 114 postremis diebus mensis hecatombaeonis, ut Plutarchus scribit, nempe ante aeram Christi 322 (natus enim est Christus 3° anno exclusive Olympiad: 194.) differunt igitur anni Regni graecorum ineuntes ab annis Christi labentibus 310. ita ut primo anno Christi inierit annus Regni graecorum 313. Unde sit, ut si ad annum Christi propositum adiiciantur 310, exurgat annus Alexandraeus illo Christi anno labente exoriens; Si anno Alexandraeo detrahantur 310, remaneat annus Christi, quo Alexandraeus ille aperitur. Si denique annus Alexandręus subtrahatur a 310 numerus relictus indicet annum ante aeram Christi, quo caepit annus ille graecorum; sive quo initium fuit aerae Alexandri,, uti Arabes, et AEgyptii eam appellant.
His igitur ita demonstratis. Si ab anno Alexandręo