Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/110

From GATE
Revision as of 13:47, 24 December 2017 by Visconti03 (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
There was a problem when proofreading this page


Ecclesiastico annorum Christi, quo Fideles in China Christiani passim utebantur; altero politico seu civili, qui erat communis Syris, Caldaeis, Arabibus, Aeygptiis, ac toti propè Orienti; quem ut melius intelligas, notandum est annos Regni Graecorum, quorum meminerunt libri Machabaeorum eosdem esse, qui aliàs dicuntur Seleucidarum, Syro-Graecorum, aut Syro-Macedonum à Chaldeis, ab Hebraeis verò, anni contractuum, ab Aegiptiis anni Alexandrei, sive à morte Alexandri, ab Arabibus Dhulkarnaim, quod idem est, ac Alexandri duo cornua tenentis (vocantquè eum ideò, vel, (ut Chrristmannus vult) ob utraque orientis scilicet et occidentis mundi cornua à se subacta, vel ut ego existimo verisimilius ab Ammone Arietino cuius filium se appellabat, aut etiam ob hircum illum Caprarum, cum quo eum Daniel comparavit) aut denique; anni Philippi (quem supra Albitegniũ vocasse diximus). Atquè horum aera incipit annis 12. exactis, ab obitu Alexandri Magni ut ex Eusebio in capitulum 9. Dan. S. Hieronimus notat. Quem sequitur Ribera, Torniellus, et alii. Etsi vero ante Iulium Caesarem hi anni aliam formam, aliud suorum mensium initium habuisse videantur, communi tamen supputatione sumunt à Calend. Octobribus exordium. Nomina mensium aut graeca sunt, aut