Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/108

From GATE
Revision as of 13:43, 24 December 2017 by Visconti03 (talk | contribs)
This page has not been proofread


Verum antequam ulterius hĩc progrediar, una adhuc difficultas, quae circa annum erectionis huius lapidis occurrit, restat dissolvenda. Annus enim huiusmodi in Sinica inscriptione adeò à Syriaca diversus reperitur, ut non pauci ea diversitate perplexi, mecum de vera, et fideli huius lapidis interpretatione dubitarent. Nam ex Sinico Lusitanica versio, et ex hac Italica erecti lapidis annum ponunt post Christum. 782. Syriaca vero iuxta Graecorum computum statuit annum 1092. Qui quam ab altero diversus sit quis non videt? Verum ut exactius haec omnia reconcilientur, et hic nodus quoquè dissolvatur, priùs inscriptionis dictae translationes hic verbotenus proponendas duxi.


Lusitanica versio sic habet