Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/107"

From GATE
(Proofread)
Page statusPage status
-
Problematic
+
Proofread

Revision as of 17:02, 20 January 2018

This page has been proofread


Turcarum, non secus ac Germanica nomina sequentia friesland franckeland, etc. Frisonum, Franconum, Regiones significant, et innumera alia huiusmodi, quae omnia ex germanico (land ut indica ex Stã ) ex loci, sc. seu regionis proprio nomine componuntur. Quae ideo hic apponenda duxi, ut causam, cur china zindostan dicatur, non ignorares). In diebus patris patrum Domini Hanan Iesua, sive Ioannis Iosue Catholici Patriarchae (Subintellige Alexandrinum, aut Babylonium, qui proprie dicuntur universales seu Catholici Patriarchae) Anno millesimo nonagesimo secundo iuxta graecos; Dominus Iidbuzad Sacerdos, et Archiepiscopus Cumdan civitatis Regni (sc. Metropolis) Filius Milis, requies sit animae eius, Sacerdotis Belehh civitatis Tahurstan (lege Turchestan) erexit tabulam hanc Papa (sic Supremos in aliquo Ordine Ecclesiastico vocant) et scripta sunt in ea administratio, seu gubernatio Salvatoris nostri, et praedicatio patrum nostrorum qui sunt apud Reges Sinarum.
Adam Diaconus filius Iizdbuad Archiepiscopus.
Mar sargis Presbyter, et Archiepiscopus.
Sarnischua Presbyter
Gabriel Presbyter, et Arcidiaconus Princeps Ecclesiarum civitatum Cumdan et dasrag.
Atque haec in folio in China impresso reperiuntur, quae et in saxo insculpta cernuntur.