Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/103"

From GATE
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
hoc lapide scribitur. ''Annis praeterlapsis inventa est scriptura quaedam longa, <gap/> antiqua, lapidi praegrandi incisa lingua Sinensi,<gap/> Chaldaica, vel Syriaca; ex qua constat legem Domini Dei nostri iam quasi ab hinc mille annis pervenisse in Sinam, anno scilicet Domini 636. lapis autem ille erectus, <gap/> inscriptus fuit anno Domini 782 hoc est 146 annis post legis ibidem <unclear>pradicationcm</unclear>, qua ingens conversio ad fidem facta est, Ecclesiae aedificatae, Episcopi constituti. Reges, qui tempore illius vixerunt numerantur 8, quorum nomina lapis ille exprimit, qui Christianis favebant; praedicatores vero legis venerunt ex Palaestina, alÿsque vicinis locis; Continet autem praecipua fidei nostrae mysteria <gap/> c. quae ex inscriptione patent.'' verum operae precium faciam, si hoc loco Syriacam inscriptionem iisdem characteribus Strangelicis, quibus in China expressa fuit una cum interpretatione eius, exhibeam; praesertim cum Patres nostri Sinenses, eam ideo particulari folio in China impresso in Europam eius linguae Magistris ''(uti paulo ante diximus)'' ad eam melius explicandam transmiserint: hac enim explicata, spero futurum, ut et annus, et nomina, et patria, officiaque divinae legis praedicatorum, et scopus quoque noster melius patefiant. Inscriptio autem Syriaca quemadmodum ea in China impressa fuit, est sequens.
+
hoc lapide scribitur. ''Annis praeterlapsis inventa est scriptura quaedam longa, et antiqua, lapidi praegrandi incisa lingua Sinensi,et Chaldaica, vel Syriaca; ex qua constat legem Domini Dei nostri iam quasi ab hinc mille annis pervenisse in Sinam, anno scilicet Domini 636. Lapis autem ille erectus,et inscriptus fuit anno Domini 782 hoc est 146 annis post legis ibidem praedicationem, qua ingens conversio ad fidem facta est, Ecclesiae aedificatae, Episcopi constituti. Reges, qui tempore illius vixerunt numerantur 8, quorum nomina lapis ille exprimit, qui Christianis favebant; praedicatores vero legis venerunt ex Palaestina, aliisque vicinis locis; Continet autem praecipua fidei nostrae mysteria et c. quae ex inscriptione patent.'' Verum operae precium faciam, si hoc loco Syriacam inscriptionem iisdem characteribus Strangelicis, quibus in China expressa fuit una cum interpretatione eius, exhibeam; praesertim cum Patres nostri Sinenses, eam ideo particulari folio in China impresso in Europam eius linguae Magistris ''(uti paulo ante diximus)'' ad eam melius explicandam transmiserint: hac enim explicata, spero futurum, ut et annus, et nomina, et patria, officiaque divinae legis praedicatorum, et scopus quoque noster melius patefiant. Inscriptio autem Syriaca quemadmodum ea in China impressa fuit, est sequens.

Revision as of 15:43, 20 January 2018

This page has been proofread


hoc lapide scribitur. Annis praeterlapsis inventa est scriptura quaedam longa, et antiqua, lapidi praegrandi incisa lingua Sinensi,et Chaldaica, vel Syriaca; ex qua constat legem Domini Dei nostri iam quasi ab hinc mille annis pervenisse in Sinam, anno scilicet Domini 636. Lapis autem ille erectus,et inscriptus fuit anno Domini 782 hoc est 146 annis post legis ibidem praedicationem, qua ingens conversio ad fidem facta est, Ecclesiae aedificatae, Episcopi constituti. Reges, qui tempore illius vixerunt numerantur 8, quorum nomina lapis ille exprimit, qui Christianis favebant; praedicatores vero legis venerunt ex Palaestina, aliisque vicinis locis; Continet autem praecipua fidei nostrae mysteria et c. quae ex inscriptione patent. Verum operae precium faciam, si hoc loco Syriacam inscriptionem iisdem characteribus Strangelicis, quibus in China expressa fuit una cum interpretatione eius, exhibeam; praesertim cum Patres nostri Sinenses, eam ideo particulari folio in China impresso in Europam eius linguae Magistris (uti paulo ante diximus) ad eam melius explicandam transmiserint: hac enim explicata, spero futurum, ut et annus, et nomina, et patria, officiaque divinae legis praedicatorum, et scopus quoque noster melius patefiant. Inscriptio autem Syriaca quemadmodum ea in China impressa fuit, est sequens.