Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/102

From GATE
Revision as of 09:32, 24 December 2017 by Visconti03 (talk | contribs)
This page has not been proofread


visum est. In Provincia, inquit, Xensi Sinarum, ubi modo est Trigautius, effossus quidam lapis magnitudinis 24 palmorum, aut circiter, in quo patet disertè ante 1243 annos fuisse illic Christianos raso vertice, qui mysteria Trinitatis et Incarnationis praedicarent, ac Sinarum Reges multos illis impendisse favores. Doctor Leo Christianus rem totam imprimi voluit, ac de mysieriis eo in lapide ostensis à Mandarinis Christianis scribi, ut res magis innotesceret. Id agitur modo, ut in Regis notitiam res tota deveniat, vertat Deus omnia in gloriam suam.
Confirmat hoc ipsum P. Franciscus Hurtado, e Provincia Nancheu, additque hoc anno apertam fuisse portam in novas regni Sinensis provincias Xensi, Xansi, Fohum, quae ultima Conchinchinae contermina est, et exteros facile admittit.
In fine autem ita dicit.