Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/102"

From GATE
(Problematic)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
visum est. ''In Provincia'', inquit, ''Xensi Sinarum, ubi modo est Trigautius, effossus quidam lapis magnitudinis 24 palmorum, aut circiter, in quo patet disertè ante 1243 annos fuisse illic Christianos raso vertice, qui mysteria Trinitatis et Incarnationis praedicarent, ac Sinarum Reges multos illis impendisse favores. Doctor Leo Christianus rem totam imprimi voluit, ac de <unclear>mysieriis</unclear> eo in lapide ostensis à Mandarinis Christianis scribi, ut res magis innotesceret. Id agitur modo, ut in Regis notitiam res tota deveniat, vertat Deus omnia in gloriam suam.''
+
visum est. ''In Provincia'', inquit, ''Xensi Sinarum, ubi modo est Trigautius, effossus quidam lapis magnitudinis 24 palmorum, aut circiter, in quo patet diserte ante 1243 annos fuisse illic Christianos raso vertice, qui mysteria Trinitatis et Incarnationis praedicarent, ac Sinarum Reges multos illis impendisse favores. Doctor Leo Christianus rem totam imprimi voluit, ac de <unclear>mysieriis</unclear> eo in lapide ostensis a Mandarinis Christianis scribi, ut res magis innotesceret. Id agitur modo, ut in Regis notitiam res tota deveniat, vertat Deus omnia in gloriam suam.''
''<br/> Confirmat hoc ipsum P. Franciscus Hurtado, e Provincia Nancheu, additque hoc anno apertam fuisse portam in novas regni Sinensis provincias Xensi, Xansi, Fohum, quae ultima Conchinchinae contermina est, et exteros facile admittit.'' In fine autem ita dicit. ''His adscripta erant 10 vel 12 lineae Syriacae, quas interpretari non potui. Adiunctae etiam erant gratiae à Regibus Sinarum factae Sacerdotibus illius legis. Versio haec ad verbum è Sinico idiomate facta est. Aliae extant versiones, sed omnes conveniunt in essentialibus. In libris Regum Sinarum habetur, ante 994 annos pervenisse ad Sinas fidem nostram, et 140 annis post ingressum, hanc inscriptionem factam esse.'' Haec P. Emanuel Dias. In aliis vero literis paulo recentioribus 21 Nou. 1627 Macao datis ita de
+
''<br/> Confirmat hoc ipsum P. Franciscus Hurtado, e Provincia Nancheu, additque hoc anno apertam fuisse portam in novas regni Sinensis provincias Xensi, Xansi, Fohum, quae ultima Conchinchinae contermina est, et exteros facile admittit.'' In fine autem ita dicit. ''His adscripta erant 10 vel 12 lineae Syriacae, quas interpretari non potui. Adiunctae etiam erant gratiae a Regibus Sinarum factae Sacerdotibus illius legis. Versio haec ad verbum e Sinico idiomate facta est. Aliae extant versiones, sed omnes conveniunt in essentialibus. In libris Regum Sinarum habetur, ante 994 annos pervenisse ad Sinas fidem nostram, et 140 annis post ingressum, hanc inscriptionem factam esse.'' Haec P. Emanuel Dias. In aliis vero literis paulo recentioribus 21 Nou. 1627 Macao datis ita de

Revision as of 16:33, 20 January 2018

There was a problem when proofreading this page


visum est. In Provincia, inquit, Xensi Sinarum, ubi modo est Trigautius, effossus quidam lapis magnitudinis 24 palmorum, aut circiter, in quo patet diserte ante 1243 annos fuisse illic Christianos raso vertice, qui mysteria Trinitatis et Incarnationis praedicarent, ac Sinarum Reges multos illis impendisse favores. Doctor Leo Christianus rem totam imprimi voluit, ac de mysieriis eo in lapide ostensis a Mandarinis Christianis scribi, ut res magis innotesceret. Id agitur modo, ut in Regis notitiam res tota deveniat, vertat Deus omnia in gloriam suam.
Confirmat hoc ipsum P. Franciscus Hurtado, e Provincia Nancheu, additque hoc anno apertam fuisse portam in novas regni Sinensis provincias Xensi, Xansi, Fohum, quae ultima Conchinchinae contermina est, et exteros facile admittit.
In fine autem ita dicit. His adscripta erant 10 vel 12 lineae Syriacae, quas interpretari non potui. Adiunctae etiam erant gratiae a Regibus Sinarum factae Sacerdotibus illius legis. Versio haec ad verbum e Sinico idiomate facta est. Aliae extant versiones, sed omnes conveniunt in essentialibus. In libris Regum Sinarum habetur, ante 994 annos pervenisse ad Sinas fidem nostram, et 140 annis post ingressum, hanc inscriptionem factam esse. Haec P. Emanuel Dias. In aliis vero literis paulo recentioribus 21 Nou. 1627 Macao datis ita de