Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/100

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


Atque haec est explicatio inscriptionis saxo insculptae, in qua illud sanè summa admiratione dignum est. Adeò variam, et multiplicem rerum, quam hoc saxum continet, relationem, tam arcto spacio, et characteribus non nisi mille octodecim comprehendi potuisse; Fuit autem huius scripturae duplex facta interpretatio, praesens admodum conformis est illi, quae facta fuit Pequini, quae et elegantior est, et magis propria Sinicaeque; phrasi magis conformis, et quamvis ob eandem causam appareat minus elegans in nostra lingua, est ea nihilominus elegantissima, et quo ad stylum, et phrasim Sinicam, maximè ab omnibus iis, qui se dictae linguae Magistros profitentur, laudata. Colligitur autem ex hoc monimento primo legis Christianae in regnum Sinicum, quae ante mille circiter annos contigit, introductio. Item quanto cum honore, et veneratione ab Imperatoribus ea fuerit recepta; quomodo, et per quantas provincias fuerit promulgata, quantum 150. Annis, quibus maximè floruit, fuerit dilatata, quales denique persecutiones bis sustinuerit, ita iis paulatim suppressa, ut nisi eius in hoc monumento remansisset notitia, nulla eius vestigia amplius superessent. Certè in Chronicis Sinensibus, de eius in Chinam introductione praeter memoratorum Regum, et Mandarinorum nomina, vix quicquam invenitur.