Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/965

From GATE
Revision as of 15:36, 19 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "Qui postmodum ad petulantiorem mentis statum vegetioribus lyrae sonis adducti,jocabundis corporum motibus gestiendo, dolorem plausu permutare coeperunt: postremo ad rabiem et...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Qui postmodum ad petulantiorem mentis statum vegetioribus lyrae sonis adducti,jocabundis corporum motibus gestiendo, dolorem plausu permutare coeperunt: postremo ad rabiem et temeritatem usque modis acrioribus incitati, captum amentiae spiritum clamoribus prodiderunt. Ita animorum habitus, modorum varietas inflectebat. Igitur qui in atrio melodiae expertes constiterant, regem cum admißis dementire cognoscunt, irruptaque ade furentem complexi, comprehensum continere nequibant; quippe nimio captu furoris instinctus,eorum se valide complexibus eruebat. Naturae siquidem ejus vires etiam rabies cumulabat. Victo itaque colluctantium robore praecursum nactus, convulsis regiae foribus, arreptoque ense, quatuor militum continendi ejus gratia propius accendentium necem peregit. Ad ultimum pluvinarium mole,quae Undique a satellitibus congregabantur,obrutus, magno cum omium periculo comprehenditur. Ubi vero mente constitit,laesae primum militiae just a persolvit. Ut auem acrioribus axpiationis modis poenitentiam ederet, redimendae noxae gratia religiosae peregrinationis propositum amplexatus est, Judaemque divinae visitationis memoriam venerabilem adire