Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/962"

From GATE
(Not proofread: Created page with "gravitate canentis. Huic simile est, quod Galenus scribeit ex Posidonio Philosopho, Damonem videlicet Milesium, cum ad tibicinam accessisset, quae Phrygiis modis adolescentes...")
(No difference)

Revision as of 13:14, 18 January 2020

This page has not been proofread


gravitate canentis. Huic simile est, quod Galenus scribeit ex Posidonio Philosopho, Damonem videlicet Milesium, cum ad tibicinam accessisset, quae Phrygiis modis adolescentes quosdam temulentos ad furorem usque incenderat, jusssisse ad Doricas leges tonum demittere; eoque illos demulsos quievisse.

Aelianus Liber 14. Variar. Histor. Et athenaeus Liber 14, caput 10 referunt; Achillem, cum accineret citharae, veterumque res gestas cantando sibi ipsi in memoriam revocaret, furorem et indigantionem contra Agamemmonem concpt am sopiisse. Cliniam quoq, Philosophum Pythagoraeum, si quando ad iracundiam se praecipitem ferri sensisset, confestim chordis adaptatis citharam pulsasse. Theodosius Imperator, referente Nicephoro Lib. 12. Caput 43. cum ira accensus Antiochenos ob tributum negatum, et uxoris statuam dejectam, perditos vellet, ad mensam adhibuisse pueros Musico. Qui cum a Flaviano Episcopo Antiocheno instructi, carmina quaedam luctuosa, et ad commiserationem movendam idonea cecinuissent, ita fuit eis Imperator commotus, ut lacrimis abstinere non potuerit, et urbi fuerit ea ratione reconcilatus.