Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/958"

From GATE
(Not proofread: Created page with "communicatam principio lineae primae in Epistola, observabitque quis apex litterarius primo incidat in signum aliquod distinctionis, aut litteram ultima verbi caudatam; litter...")
(No difference)

Revision as of 10:41, 18 January 2020

This page has not been proofread


communicatam principio lineae primae in Epistola, observabitque quis apex litterarius primo incidat in signum aliquod distinctionis, aut litteram ultima verbi caudatam; litteramque apici huic respondentem seorsim annotabit. Translata mox Tabella, ejusdem initium assiget signo distinctionis, vel litterae cuadatae proxime designarae, diligenter attendens cuinam litterae in tabella signum distinctiuvum aut littera caudata rursum congruat; quam excriptuam primum inventae adjunget, eademque praxi procedendo caeteras quaoque litteras deteget. E quibus omnibus inventis, secretam Amici mentem statim intelliget.

Hactenus praxis, sequitur nunt Epilogus Epistolae, in qua et hanc novam Praxin, et praecedentem novam Cryptographiam ad me perscriptit utriusque ingeniosissimus Auctor.

Epilogus Epistolae Kinnerianae

Haec erant, quae in mentem, et calamum, venerunt e Steganographis indicanda;submitto illa judicio Reverentiae

illius judicium intelligere cupio. Desiderabit forte paradigma scriptionis clandestinae? Sub his lineis abscosnditum est quae hanc Epistola claudunt facili netotio ope tabellae chartaceae, quam addidi, eruendum in lucem. Intelligo D. Boile, qui antehac antliam pneumaticam ediderat, evulgassse tractatum de coloribus novu; laudatur Opusculum illud ab iis, qui jam perlegerunt. Quod si id jam venit in manus R , et exemplar ab Endretis haberi vel aliunde 'pt' magnam gratiam mihi praestabit, si pro me miserit, sicut et 50 exemplaria effigiei Smi ubi lamina fuerit correcta. Sed tempus tandem est longa utcunque Epistolam claudendi. Finio ergo, et oro ut ignoscat si prolixior fui: non potui brevius expedire omnia, quae sibi scribi voluit Reverentia Vestra cujus de caetero sacrosanctis sacrificiis et precibus me commendas, maneo.

Admodum Reverendae Pietatis Vestrae.

Pragae 13 Februarii i666.