Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/957

From GATE
Revision as of 09:24, 18 January 2020 by Lovison2019 AGERWEZA (talk | contribs) (Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


loco, cui apex secunda in secreto litterae correspondet, punctum impimatur: et ita porro consequenter procedatur, donec tot puncta, quot in secreto fuerint litterae, sint impressa. Quod si impressis aliquot punctis in una linea, spatium residuum usque ad finem linea fuerit brevius, quam littera proxime subsequens requirat; eo felicto ad principium linea sequnetis transire est necesse.

Tertio. Notatis ita punctis omnibus, ordiri quis potest tenorem Epistolae quicunque placuerit. Ubi inter scribendum diligenter observet, ut in locis, quibus puncta prius impressa sunt, signum aliquod distinctionis (ut,;.!?et caetera) aut faltem litteram aliquam verbi ultimam caudatam, vel syllabam abbreveatam ponat; qualia signa vel litterae caudatae sive abbreviatae nullibi extra loca punctorum formati debent; nisi post quam ommnes secreti littera fuerunt jam praedictis signis in Epistola expressae.

§ IV

Exemplum

Cupiens Amico absenti significare hoc secretum: Cras aderunt hostes, cave; sic operetur. Signata per longum chartae linea, notatisque; transversalium linearum intervallis, applicet tabellam Alphabeti ad initium primae lineae, not et que ubi apex litterae c linema transversam signet; et illic punctum imprimat. Huic jam puncto signato angulum initiale tabellae accommodans, observet locum, quo litterae r, quae altera est secreti, apex lineam caecam attingat; ubi similiter punctum imprimendum est. Ad hoc rursus translato tabellae initio notandus est locus litterae a, quae teria occurrit in secreto: et ita porro procedendum est ad quartam, quintam, et reliquas suo ordine subsequentes, procedendo semper ad novae lineae principium, quoties spatium inter ultimum punctum et finem praecedentis lineae nimium est breve.

§V

Praxis legendi Epistolam.

Epistolam his legibus exarata ubi receperit absens Amicus, nullo negotio ita leget. Applicabit tabellam sua ab Amico