Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/944

From GATE
Revision as of 12:14, 14 January 2020 by Irene Pedretti (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "''Lectio Scriptionis per Divisionem''<br> EX numeris acceptis amicus, sciens Tabellam & Divisorem a te adhibitum, sic eruet secretum.<br> ''Primo.'' Multiplicet singulos numer...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Lectio Scriptionis per Divisionem
EX numeris acceptis amicus, sciens Tabellam & Divisorem a te adhibitum, sic eruet secretum.
Primo. Multiplicet singulos numeros integors per Divisorem, nempe in casu nostro per 2, et summae productae addat residuum ex divisione relictum. Sic ergo in posito exemplo procedat:
Bis 5 et ½, faciunt 11. Bis 0 et ½, faciunt 1. Bis 6 faciunt 12. Bis 5 faciunt 10. Bis 4 faciunt 8. Bis 7 faciunt 14. Bis 12 faciunt 24. Bis 9 et ½ faciun 19. Sic ergo stabunt numeri ex multiplicatione resultantes.
11. 1. 12. 10. 8. 14. 24. 19.
Secundo. Quaerat hos numeros in Tabella F, et lietteras illis adscriptas exscibat, et habebit secretum, ut sequitur. 11. 1. 12. 10. 8. 14. 24. 19.
F u g e c i t o.

Annotatio.


Logistica haec Steganographia innumeris modis variari potest. Nam adhiberi potest semper alia atque alia Tabella ex viginti quatuor. Item alius semper at que alius numerus, per quem fiat Additio, Subtractio, Multiplicatio, Divisio. Ingeniosi possunt hanc praxin excolere ulterius, et ad majorem perducere perfectionem, quoniam inventis facile est addere. Pergo ad alia.

CAPUT IX.


This page contains the following annotations: