Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/940"

From GATE
(Not proofread: Created page with "una transversa serie numeros ad se misso, et singuis subcribet binarium. Sic ergo stabut numeri cum binaris. 13. 3. H. 12. 10. 16, 26. 21. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2. 2. Secun...")
(No difference)

Revision as of 01:11, 22 December 2019

This page has not been proofread


una transversa serie numeros ad se misso, et singuis subcribet binarium. Sic ergo stabut numeri cum binaris. 13. 3. H. 12. 10. 16, 26. 21.

2. 2. 2. 2.  2. 2. 2. 2.  2.
Secundo. A singulis numeris subtrahet binarium, et residuum subscribet; stabitque exemplum sequitur.
       13. 3. 14. 12. 10. 16. 26. 21.
        2. 2.  2.  2.  2.  2.  2.  2.
       11. 1. 12. 10.  8. 14. 24. 19.
    Tertio. Hos numeros residuos quaeret in Tabella F, et singulis subscribet correspondentes in eadem Tabella litteras, et habebit secretum detectum. Sic ergo stabunt numeri cum litteris.
    11. 1. 12. 10. 8. 14. 24. 19
    Fuge cito
                 Annotatio.
 Eodem modo procedendum est in omnibus aliis exemplis. Rem paulo fusius declarandam censui in Additione, ut brevior esse possim in sequentibus.
                          § II.e
                          Subtractio Steganographica.
                          Subtractio est minoris numeri ex majori, vel aequalis ex aequali subductio, ut sciatur quid reflet, seu residuum maneat: unde subtrahere Itali vocant Restare, Hispani Restar. Ejus ope sic instituit Scriptio et Lectio Steganografiphica.
                          Scriptio per Subtractionem
  Primo. Vis indicare amico absenti secretum praecedens: Fuge cito. Selige Tabellam F (vel aliam quamcunque) eamque colloca ante re.
  Secundo. Quaere in Tabella F singulas secreti litteras, easque scribe ante te, et numeros litteris in Tabella adjunctis subscribem ut sequitur.