Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/94

From GATE
Revision as of 15:29, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Peracto nunc Vitae Viaeque cursu,
Toto Corde hic requiescit.
Multi Principes hanc Aedem donis auxere,
Sed nullus Isto preciosius ornavit.
Dic, quisquis haec legis:
An non MARIAM JOSEPHUS ex corde adamarit?
Hoc Cor JOSEPHI Divae Cellensi
Consignavit alius Josephus,
Fidus Principis sui vivi Custos,
Qui, ut mortuum quoque custodiret,
Hunc lapidem proprio corde signavit,
Cor Ioseph in Manu Deiparae sponsae relinquens.
Dic, quisquis transis,
Coelis requiescat Anima, Cor Cellis.