Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/938

From GATE
Revision as of 00:45, 21 December 2019 by Lovison2019 AGERWEZA (talk | contribs) (Not proofread: Created page with " CAPUT VIII De Steganographia Logistica. Logisticam vocant illam Arithmeticae practicae partem, quae de quatuor vulg...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


                              CAPUT VIII
                            De Steganographia Logistica.

Logisticam vocant illam Arithmeticae practicae partem, quae de quatuor vulgatis ejus speciebus tractat, videlicet de Additione, Subtractione, Multiplicatione, divisione, de quibus Libro primo hujus Operis egimus. Harum quatuor specierum ope instituu postes non in jacunda Steganographia, seu occulte scrinendi ratio, idque variis modis, et nihilominus ira occultari, ut nulla, aut fere nulla legentibus, et artem nescientibus, suspicio oriatur latentis secreti. Tractat de hac Steganographia Joannes Caramuel Liber 3. Apparatus Philosophici, agens de ciphris Arithmetiis; sed eam non liberat a secreti sub ea occultari suspicione. Ego eandem cum praecedentibus miscens, trado sequentia.

                                  §. I.
                                  Additio Steganographica

Additio apud arithmeticos est duorum plurium ve numerum in unam summam collectio; unde Addere vocant Itali Sumammare, Hispani Summar. Hanc Additionem ad Steganographiam it aplicabis.

                               Scriptio per Additionem
                               Primo. Vis occulte significare amico absenti haec verba: Fuge cito. Selige ex Tabellis Steganographicis (de quibus in praecedentibus) quamcunque, verbi gratia. Tabellam F. Debet autem amico absent constare, qua Tabella uteris: quare vel ante cum ipso conveniendum est, vel praemoneri debet, vel in Epistola, quam mittis, id ipsi insinuandum; quod fiet, si Epistolam incipias ab illa littera, a qua incipit Tabella qua uteris. Sequitur Tabella F. commoditatis gratia transversim disposita.