Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/934

From GATE
Revision as of 00:09, 19 December 2019 by Lovison2019 AGERWEZA (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "aut numeros significati, potest praxis illa ita implicari, ut humano ingenio sit penitus impenetrabilis, si nimirum duas aut tres Tabellas adhibeas, illasque juxta se ponas, p...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


aut numeros significati, potest praxis illa ita implicari, ut humano ingenio sit penitus impenetrabilis, si nimirum duas aut tres Tabellas adhibeas, illasque juxta se ponas, prout hic apparet, et in una sola quaeras litteras secreti, et numeros litteris adscriptos loco litterarum adhibeas, alterius vero Tabellae numeros solum adscribas ad latus priorum numerorum, ac si priores significarent. Gradus, posteriores Minuta calculi alicujus Astronomici. Praxis ita institui potest.

             § I. 
   Scriptio Steganographica
   per duas Tabellas
   Velis amico absenti significare per Epistolam de quavis alia re, et quovis idiomate scriptam, hoc secretum: Noli consentire in faedus cum Turca.
   Primo. Pone ante te duas quacunque Tabellas Steganographicas, unam post alteram, verbi gratia Tabellas P et R, ut hic apparet.
   Secundo. Ex prima Tabella ad sinistram, videlicet ex Tabella P, quaere omnes litteras secreti ordine unam post alteram, easque scribe in una linea perpendiculari, ut factum est hic ad marginem post Tabellas, ad latus vero scribe numeros utriusque Tabellae singulis litteris correspondentes, prout ibidem vides factum. Itaque solius primae Tabellae numeri significant litteras, reliqui alterius Tabellae superflui sunt.
   Tertio. Hos numeros solos mitte ad amicum absentem, addita Epistola