Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/932

From GATE
Revision as of 19:48, 18 December 2019 by Lovison2019 AGERWEZA (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "Tertio. Qua re in Tabella D assumpta omnes secreti litteras, unam post aliam odrine; et loco litterarum excribe numeros ipsi a latere dextero correspondentes. Verbi gratia loc...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Tertio. Qua re in Tabella D assumpta omnes secreti litteras, unam post aliam odrine; et loco litterarum excribe numeros ipsi a latere dextero correspondentes. Verbi gratia loco litterae I scribe 12, loco m scribe 15, loco p scribe 18, loco e 8, loco r 20, et sic de reliquis. Poteris autem, ne erres, scribere secreti litteras vel in linea perpendiculari, eis que ad ltatus apponere numeros uti factum apparet hic ad marginem; vel in linea transversali, eisque supponere numeros, uti sequitur.

    Imperator or machinatur
    12.15.18.20.4.11.17.20.15.4.6.11.12.16.4.12.13.20.
    bellum in Turcam.
    9.8.14.14.23.15.12.16.12.23.20.6.4.15.
    Quarto. Vel scribe Epistolam de quacunque materia ad amicum absentem, et quocunque idomante, etiam tibi et illi ignoto, eaquem punctis nota, prout praedicti numeri exigunt, modo videlicet dicto Capitulus 3 praecedentes § 2, numerus 6, et Epistolam mitte ad amicum absentem. Vel mitte ipsos numeros, addito hoc titulo, Matus solis in Apigaeo, aut alio quopiam; et addita Epistola, qua dicas, te mittere desideratum ab ipso calculum.
    Quinto. Ut absens sciat, qua Tabella fueris usus, monendus est fel antea, vel in eadem quam mittis, Epistola modo aliquo, qui facile aba aliis adverti nequeat, indicandum. Posset primum Epistolae vocabulum inchoari a littera, quam Tabella adhibita in capite gerit, nimirum in casu praesenti a littera D, scribendo verbi gratia. De motu Solis in Apogaeo, quod nuper interrogasti, expedivi tandem et caetera. Se hae ipsa de re, quod nimirum Epistolam inchoare velis ab illa littera, quam Tabella a te adhibita in vertice gerit, conveniri antea cum amico debet.