Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/931

From GATE
Revision as of 18:11, 18 December 2019 by Lovison2019 AGERWEZA (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "quavis alia materia scriptae; quod aliqui facere consueverunt, et faciendum suadent. Si enim ignem aut aquam applicetur charta jam totum secretum manifestum est redditum....")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


quavis alia materia scriptae; quod aliqui facere consueverunt, et faciendum suadent. Si enim ignem aut aquam applicetur charta jam totum secretum manifestum est redditum.

                                CAPUT VI.
                  Artificium Steganographicum hactenus explicantum unica Tabella Seganographica exerceri potest.
Verissimum semper fuit, frustra fieri per plura, quod fieri potest per pauciora. Docuimus modum Steganographiam novam Kircherianam exercendi Steganographicis Tabellis numero plurimis, certo ordine inter se dispositis; quae dispositio saepe operosa est, ac raedio plena, si videlicet aut Clavis, aut Contraclavis seu secreti indicandi, aut utriusque litterae multae sunt, ac proinde multae adhibendae ac disponendae sunt Tabulae. Facilime et sine illo taedio, imo magna cum voluptate, instiui potes eadem operatio non solum paucis Tabulis, ut quatuor, tribus, duabus, sed vel unica quacunque ex toto numero selecta. Rem paucis explico. Eandem explicavi in Schola Steganographica Class.3. Cap. 5, sed sola sufficiat Epistola de quacunque re, et quocunque; idiomate scripta, sub qua secretum abscondatur. si itaque.
       §. I. 
       Scriptio Steganographica ope unius solius Tabellae.
Primo. Elige ex omnibus praecedentibus Tabellis Steganographicis unam, quam volueris, verbi gratia. Tabellam D, hoc est, quae in capite gerit litteram majusculam D, eamque colloca ante te.
Secundo. Scribe ante te, in charta separata, aut in mensa secretum, quod amico absenti transmittere recte vis, illo idiomate, quod amicus intelligit, aut faltem intelligere per fidelem interpretem potest. secretum sit verbi gratia hoc: Imperatur machinatur bellum in Turcam.