Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/930"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
+
solutum percoles panno lineo, et sinas quiescere donce clarescat aquq, eoque liquore in payro litteras formes, et siccari sinas; evanescunt litterae, nec comparent, nisi omphacitis gallam vino albo decoquas, et eo liquore spongiam, et spongia chartam cum litteris madefacias. Praeterea si vitriolum in aqua solva, et gallas tenuiter contritas eidem aquae immergas, ac post spatium diei naturalis exstilles illam per linteum, ut clarescat, eaque deinde aqua scribas supra papyrum; litterae non comparent nisi charta aquae immergatur.
 +
      His ergo et similibus succis et aquis formari possunt puncta aut lineolae supra vel infra litteras Epistolae, quae ad absentem mittitur. Quae quia non apparente, et Epistola agit de re quapiam indifferente, vel faltem toto coelo diversa a secreto sub illa abscondito; tametsi intercipiatur ab hoste, et legatur, nullam ingeret supicionem latentis secreti, quoniam nihil omnino, quo ad ordinarium scribendi modum non pertineat, in ea deprenhenditur. at amicus absens, quocum antea conventum fuit de punctis aut lineolis praedicto modo formandis, dum Epistolam ad ignem applicat, aut a que immergit, aut madefacit spongia, in apertum deducit puncta, et ope illorum secretum intelligit.
 +
      Dixi in Capitis hujustitulo, artificium fere reddi immune a suspicione latentis secreti. Non enim penitus ita immune redditur, ut mittens Epistolam securus sit, tametsi invercipiatur, eam nulla in legentibus susicionem excitaturam. Cum enim multis constet, certis succis et aquis litteras scriptas reddi invisibiles, eaque in apertum deduci, si charta exficcetur igne, aut madefiat aqua; facile contingere potest, ut id in mentem veniat intercipientibus Epistolam, ac tentetur. Quod si fiat, jam vel proditum est secretum, vel saltem suspiciio illius sub Epistola absconditi ingesta.
 +
      Ex his patet, multo minus securum esse, ejusmodi succis aut aquis scribere expresse totum secretum abstenti indicandum, intra spatia vacua duarum quarumlibet linearum Epistolae, de

Revision as of 13:39, 18 December 2019

This page has not been proofread