Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/927

From GATE
Revision as of 10:40, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


consueta salutatione, personae tamen cui scribitur congruente. Si enim sententia praefigatur Espistolae, facile in suspicionem veniri potest, si intercipiatur, latentis sub Epistola secreti. Si tamen sententia loco Clavis uti placeat, potest ea in separata charta asservari ab utroque correspondente, et omitti in Epistola, ac loco illius scrivi tituluas, aut salutatio. Antececenter ergo conviviant de sententia, sive coram, sive per litteras alias.

Melius quoque et securius est, scribere Epistolam ad absentem, quam mittere aliquem discursum e libro aliquo excertpum. Similiter melius est, ut Epistola conteneat materiam loco, tempori, et personis congruentem, quam extraordinariu m quid, et quod suspicionem exciter, alium ob finem esse scriptum.

VI. Epistola, quae punctis notatur, et ad absentem mittitur, non debet tam laxe scribi, uti in duplici praecedenti paradigmate factum est; nec debent puncta adeo clare exprimi, ut statim animadvertatur ea non esse locis debitis posita, ac proinde non carere mysterio. Scribatur ergo Epistola modo, quo ordinarie scribi solet, et puncta sint exilia, atque ita inter duas lineas in spatio vacuo inserta, ut supra, non infra litteras collocata esse videantur.

VII. Possent etiam collocari puncta fupra, non infralitteras: sed tunc omnia alia puncta, quae Steganographiam non pertinent, omimmi deberent.

    VIII. Iterum moneo, cum , qui scribit, et cum, ad quem scribitur, debere habere Tabellas Steganographicas eodem prorfus modo et ordine dispositas, tam quoad litteras, quam quoad numeros: alioquin nunquam leget alter, quod illorum disposicae sunt.
     IX. In praecedentibus duobus Steganographicae Scripturae exemplis, Clavis tot continet litteras, quot Contraclasvis, seu secretum. Hoc tamen non est necessarium, sed potest una alteram excedere, ut in Schola Steganographica ostendimus.