Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/925

From GATE
Revision as of 21:11, 16 December 2019 by Lovison2019 AGERWEZA (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "litteras, quot unitates continet secundus numerus antea inventus, et sub ultima littera imprime punctum. Ab hoc senco exclusive iterum incipe, et numera tot litteras, quot uni...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


litteras, quot unitates continet secundus numerus antea inventus, et sub ultima littera imprime punctum. Ab hoc senco exclusive iterum incipe, et numera tot litteras, quot unitates continet tertius numerus, et sub ultima littera imprime iterum punctum.Sic progredere ulterius, donec tot puncta Epistolae impresseris, quot litteras continet secretum.

Septimo. Si nolis imprimere puncta Epistolae, quae numeros indicent, mitte ad absentem ipsos numeros ita dispositos ac scriptos, ut videantur esse numeri continentes calcum aliquem Astronomicum, aut Mercatorium, aut alium similem; addita Epistola alia apriori differente, qua indices, te mittere petitam calculationem.

Lectio Steganographica

>

Hae sunt praecepta Scriptionis. Sequuntur nunc praecepta Lectionis, observanda aba amico absente, qui Tabellas Steganogrpuicas tuis similes habet, et artificii est conscius. Itaque amicus absentes lecturus secretum sun Epistola accepta punctis disincta absconditum, ita procedat.

Primo. Tabbellas illas religat,quae in vertice habent litteras Clavis, id est, tituli seu salutationis Epistolae; easque disponat ante se in mensa eodem ordine, quo litterae Clavis dispositae sunt.

Secundo. Incipiendo a principio Espistolae, numeret litteras usque ad primum punctum subscriptum; et aba hoc exclusive numeret iterum litteras usque ad secundum punctum subscriptum; et aba hoc denuo uque ad trtiu; et sic consequenter, donec pervenerit ad ultimum punctum. Numeros litterarum a principio usque ad puntum, aut a puncto ad punctum repertos scribat in una linea transversali.

Tertio. Numeros inventos quaerat in Tabellis a se antea in mensa dispositis, singulos in singulis, nempe primum in prima, secundum in secunda, tertium in tertia, et sic consequenter: et loco numerorum inventorum exscribat litteras ad sinistram illorum scriptas; et habebit secretum sub Epistola et in puactis absconditum.