Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/924

From GATE
Revision as of 10:40, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: clean up)
This page has not been proofread


mentis suae conceptum, adeo occultè, ut tametsi Epistola veniat in manus aliorum, ab illis legatur, et intelligatur, secretum tamen sub illa absconditum non intelligant, imo ne suspicentur quidem secretum subesse. Consistit autem totum artificum in sequentibus.

Scriptio Steganographica.

Primo, Scripturus Epistolam ad amicum, sub qua secretum occultare vis, plica chartam more cosueto, et praemitte titulum, seu salutem, more etiam consueto, convenientem tamen personae, ad quam scribis.

Secundo. Post titulum, aut salutem, scribe Epistolam de quacunque materia, et quocunque idiomate, quod tamen utatur litteris, quae in Tabellis Steganographicis continentur. Debet autem materia et stylus Epistolae esse congruens personae, ada quam scribitur. Quanvis hoc non sit omnino necssarium, se potest de quacunque materia, styloque quocunque scribi, aut ex libro aliquo Epistola, Oratio, Discursus, Pema, vel aliud quidpiam exscribi.

Tertio. Sacretum, quod amico indicare vis, et sub Epistola abscondere, scribe ante te in mensa, aut in charta separata, paucis ac simplicibus verbis conceptum, sine phrasibus, sine tropis, sin oratorio aut epistolari ornatu. Quamquam nec hoc necessarium sit, sed possit quibuscunque verbis concipi, ac scribi.

Cx Tabellis Steganographicis dissectis relige illas, quae in vertice gerunt litteras Clavis, id est, tituli seu salutationis Epistolae; easque Tabellas colloca ante te in mensa eodem ordine, quem litterae Clavis habent.

Quinto. In Tabellis ita dispositis quaere litteras secreti singulas in singulis, id est, primam secreti litteram in Tabella prima, secundum in secunda, tertiam in tertia et caetera. Ex singulis Tabellis exscribe, atque in unam transversam lineam colloca numeros singulis litteris ad dexteram appositos.

Sexto. Incipe a princio Epistolae scriptae post titulum seu salutationem, et numera tot litteras, quot unitates continet numerus primus, et subultima littera imprime pusctum. Deinde ab hoc primo puncto exclusive, et numera iterum tot