Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/923

From GATE
Revision as of 11:45, 16 December 2019 by Lovison2019 AGERWEZA (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "in vertice vocabulo Gradus, ad latus Matus stella novae, prout paulo apparet; et ad amicum absentem una cum Epistola, per illum ipsum, quem in specie commendas, revera accusas...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


in vertice vocabulo Gradus, ad latus Matus stella novae, prout paulo apparet; et ad amicum absentem una cum Epistola, per illum ipsum, quem in specie commendas, revera accusas, mitte.

Lectio Steganographica.

Amicus absens, artificci Steganographici conscius, et Tabullis prorsus similibus tuis instuictus, ex , ex numeris acceptis secretum absconditum ficeruet.

Primi. Ex Tabellis suis religet illas, quae in vertice habent littras tituli Epistolae, quem scit esse loco Clavis; easque disponet eodem ordine ante se, quo tituli litterae se mutuo sequuntur, ita ut prima Tabella sit E. secunda X, tartia C, quarta E, et caetera.

Secundo. In tabellis ita dispositis quaeret numeros praecedentes ad se missos, nempe numerum primum 15 in Tabella prima E, numerum secundum 22 in Tabella secunda X, numerum tertium 21 in Tabella tertia C, et sic deinceps reliquos numeros in reliquis Tabellis, singulos in singulis. Loco aautem numerorum inventorum exscribet litteras numeris in singulis Tabellis praefixas. Sic ergo stabunt litterae sub numeris. 15. 22. 21. 18. 3. 18. 24. 21. 14. 2. 8. 12. 2. 5. 13. 15. 9. 5. 13. 6. 13. lator huius persi mus est.

Et hoc est ipsissimum secretum, quod amicus bsentem scire volebat, et per numeros significare.

§. IV:

Synopsis brevissima dictorum toto Capite.

Steganographicum artificium, quod praesenti Capite explicavimus, perficitur ope Tabellarum Steganographicarum in comumnas dissectarum, et supra Capitulus I hujus libri propositarum. Consistit in eo, ut quilibet scribere queat Epistooam ad absentem, qui similes Tabellas habet, et ejusdem artificii Steganogrphici conscius est, quocunque idiomate, et de quacunque materia (etiamsi nec ipse scribens, nec absens, ad quem scribitur, idioma illud calleat) et sub ea Epistola occultarre quecunque arcanum