Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/92

From GATE
Revision as of 16:00, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Denique MILITARI SCIENTIA MUNIVIT innocentiam suam contra hostem,
qui ut Leo rugiens circuit, quaerens quem devoret;
et inter TORMENTA VIM INTULIT illi regno,
quod violenti rapiunt;
in quod nemine cogitante ( per CUNICULOS credo)
prenetravit.
Has artes hic Magister vives didicit, mortuus docet.
Tu, viator, disce et abi.
Ego vero nuper praeceptor, nunc etiam huius fio discipulos magistri.
P. S. S. P. M. P.
EPITAPHIUM
IUXTA CORDIS SEPULCHRUM
Ad divam Virginem Cellensem
Serenissimus Archidux CAROLUS IOSEPHUS in infirmitate sua Viennensi votum emiserat ad D, Virginem Cellensem pro valetudine recuperanda. Eumin finem, restauratis non nihil viribus, magni pretii paramenta ecclesiastica adornari curavit, quae vere subsecuturo ipsemet D. Virgini praesentare decreverat. Quia vero, aliter ordinante divina providentia, hunc flosculum