Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/914

From GATE
Revision as of 13:55, 13 December 2019 by Lovison2019 AGERWEZA (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "<noinclude><pagequality level="1" user="10.0.1.2" /></noinclude>Latinis, quoniam Tabellae Latinas litteras exhibent. Si Graece scribere velit secretum, aut Hebraice, aut Arabi...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


This page has not been proofread

Latinis, quoniam Tabellae Latinas litteras exhibent. Si Graece scribere velit secretum, aut Hebraice, aut Arabice et caetera, debent et Tabellae signari litteris Alphabeti Graeci, Hebraici, Arabici et caetera. Sit exempli gratia secretum, quod occulte nuntiare vult absenti per Epistolam, hoc: Cras adero cum exercitu ante meridiem.

Secundo. Plicet chartam, in qua scribere vult Epistolam, more folito; et in fronte chartae scribat Clavem; sive haec sit sententia aliqua, sive solita et per fonae, cui seribitur, conveniens salutatio, verbi gratia, haec: Praenobilis et Generosissime Domine.

Tertio. Praemisso hoc titolo. qui sit loco Clavis, scribat Epistolam loco, tempori, et perfonae, ad quam scribitur, accomodatam, verbi gratia sequentem.

Pranobilis et Generosissime Domine.

Notum diu mihi fuit, quam strenue ac fortiter una cum fortissimis tuis Ducibus ac militibus locum fidei tuae concreditum hactenus defenderis, non sine plurimorum, eorumque praestantissimorum jactura. Ideo modis omnibus conatus fui opportunum tibi ferre auxilium, ne tantae considerationis locus in hostium manus deveniret. Sed partim temporum iniquitas, partim militum ob stipendia non soluta languor a meo me proposito, non sine ingenti dolore, absterruerunt. Quoniam igitur spes nulla aliunde affulget liberationis, et jam annona deficere notabiliter incipit, militumque animi languere; patiscere quam potes honestissimis conditionibus, et Moguntiam te confer cum tuis, ubi te exspecto. Dabam Moguntis e castro S. Jacobi, die 14 Julii 1666.

Quarto. Ex omnibus Tabellis Steganographicis seliga illas, quae in vertice gerunt litteras, illasque juxta se collocet eodem ordine, quo litterae Clavis se mutuo sequuntur: nempe primo loco collocet ante se Tabellam P, secundo Tabellam N, sexto Tabellam O, septimo Tabellam B, octavo Tabellam I, et sic consequenter alias Tabellas, quae reliquas Clavis litteras in vertice gerunt. Sic ergo stabunt Tabellae.