Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/911

From GATE
This page has not been proofread


Steganographicae in columnas dissectae, secundo Clavis Steganographica, tertio Contraclavis Steganographica, quarto Espistola ad amicum mittenda. Explico singula, et praxin deinde ipsam subjicio.

§ I

Requista ad artificium Steganographicum ope Tabellarum dissectarum.

Primum, quod requiritur ad praedictum artificium, sunt Tabellaee Steganographicae, tilae ipse videlicet, quas praecedens Schema Tabellarum exhibet, divisum in 24 columnas perpendiculariter a summo deorsum descendentes, quarum quaelibet praefert in vertice unam et 24 litteris Alphabeti, et infra litteram 24 bipartita quadratula, quorum sinistris inscriptae sunt 24 litterae Alphabeti serie naturali se mutuo sequentes, desteris vero 24 numeri vel ab unitate, vel a binario, ternario, quaternario et caetera inchoati. In omnibus columnis litterae sunt in qua draculis eodem ordine dispositae, naturali nimirum, prout in Alphabeto se mutuo sequuntur. Possunt et in singulis alio diverso. Cum autem duo requirantur ejusmodi Tabellarum Schemata, unum