Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/908"

From GATE
(Not proofread: Created page with "occurantem; et ab ultimo puncto exclusive iterum tot litteras in Epistola compura, denuo puncto impresso.<br> Sed ut res luculentius pateat, sit exempli gratia in ordine dispo...")
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
occurantem; et ab ultimo puncto exclusive iterum tot litteras in Epistola compura, denuo puncto impresso.<br>
 
occurantem; et ab ultimo puncto exclusive iterum tot litteras in Epistola compura, denuo puncto impresso.<br>
Sed ut res luculentius pateat, sit exempli gratia in ordine disposita justa ''Clavem Contraclavis cum numeris'', ut sequitur.
+
Sed ut res luculentius pateat, sit exempli gratia in ordine disposita justa ''Clavem Contraclavis cum numeris'', ut sequitur.<p>Vides itaque, in prima serie frontali esse Clavis sensum exhibitum, in secunda vero conceptum contraclavis. Numeris verò adscriptis, et in serie transversam adaptatis, Epistola distinguenda est: primo quidem septima littera Epistolae punto est signanda, deinde ordine sexta littera iterum punto signanda, decima tertia vero post has alio punto, et post haec tertia, et post haec quinta, et post haec vigesima littera Epistolae puncto signanda est. Et hoc pacto procedes, donec totum sensum occultum descripseris.<p>Et Epistola optica hoc pacto punctis suis insignita, mittenda est ad amicum; qui eam apertam statim Clavem videns, exemplar Tabellarum (quod simile huic apud se eum habere necesse est) explicabit. Deinde computabit litterarum numerum a principio Epistolae usque ad primum punctum, et inveniet 7. Vidat itaque, quaenam huic numero in eadem columna littera respondat; invenietque esse S. Deinde computet sex alias litteras, usque ad secundum punctum; cui videbit correspondere in Alphabetaria columna litteram T. Post haec a secundo puncto computet tredicim litteras, usque ad punctum tertium, et videat, quaenam littera in eadem columna respondeat;et occurret A. Et sic procedet usque ad finem Epistolae, et inveniet tandem in transversa serie Tabellarum sensum occultum. State cauti et caetera. Haud secus in omnibus aliis procedes.</p>

Revision as of 23:00, 3 December 2019

This page has not been proofread


occurantem; et ab ultimo puncto exclusive iterum tot litteras in Epistola compura, denuo puncto impresso.

Sed ut res luculentius pateat, sit exempli gratia in ordine disposita justa Clavem Contraclavis cum numeris, ut sequitur.

Vides itaque, in prima serie frontali esse Clavis sensum exhibitum, in secunda vero conceptum contraclavis. Numeris verò adscriptis, et in serie transversam adaptatis, Epistola distinguenda est: primo quidem septima littera Epistolae punto est signanda, deinde ordine sexta littera iterum punto signanda, decima tertia vero post has alio punto, et post haec tertia, et post haec quinta, et post haec vigesima littera Epistolae puncto signanda est. Et hoc pacto procedes, donec totum sensum occultum descripseris.

Et Epistola optica hoc pacto punctis suis insignita, mittenda est ad amicum; qui eam apertam statim Clavem videns, exemplar Tabellarum (quod simile huic apud se eum habere necesse est) explicabit. Deinde computabit litterarum numerum a principio Epistolae usque ad primum punctum, et inveniet 7. Vidat itaque, quaenam huic numero in eadem columna littera respondat; invenietque esse S. Deinde computet sex alias litteras, usque ad secundum punctum; cui videbit correspondere in Alphabetaria columna litteram T. Post haec a secundo puncto computet tredicim litteras, usque ad punctum tertium, et videat, quaenam littera in eadem columna respondeat;et occurret A. Et sic procedet usque ad finem Epistolae, et inveniet tandem in transversa serie Tabellarum sensum occultum. State cauti et caetera. Haud secus in omnibus aliis procedes.