Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/906

From GATE
Revision as of 12:11, 26 November 2019 by Lovison2019 AGERWEZA (talk | contribs) (Not proofread: Created page with "LOCULAMENTUM OCTAVUM
ET NONUM.
Signata litteris et I, continentia Tabellas
pro
'''STEGANOGRAPHIA'''.
Est steganographia ars occulte et impenetrabiliter scr...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

LOCULAMENTUM OCTAVUM
ET NONUM.
Signata litteris et I, continentia Tabellas
pro
STEGANOGRAPHIA.
Est steganographia ars occulte et impenetrabiliter scribendi litteras ad amicum correspondentem; et est una ex maxime necessariis rebus Principibus, qui consilia sua recta esse volunt. Atque hanc continent praesentia Loculamenta, octavum et nonum. Tabellae, quae in iis continentur, sunt signatae multiplicibus Alphabetis, ad majorem scribendi copiam accommodatae. Usum earum exemplis demonstrabimus.
&I. Requisita ad bene operandum
Hac methodo quamlibet Epistolam qualicunque idiomate, Graeco, Hebraico, Latino,Hispanico, Italico, Gallico, Germanico et caetera conscribere, vel etiam temere ex quolibet libro de quacunque materia tractante conscribendae Epistolae argumentum quantumvis longum assumere poteris: sub qua Epistola conceptum tuum ita occultabis, ut nullus quantumvis subtilis ingennii eam non dicam penetrare,sed ne suspicione quidem assequi queat, aliquid occultae machinationis sub ipsa latere.
Descripta itaque dicto modo et lingua Epistola, ad eam rite suis punctis signandam duo cumprimis necessaria sunt. Primum est Clavis:quae potest esse quaelibet sententia, aut quaelibet verba; cujusmodi esse possent haec: Omnia sunt hominum tenui pendentia filo et caetera. Vel etiam haec verba: Serenissime Princeps et caetera. Vel etiam haec: Pax et gratia Domini nostri JESU Christi et caetera.
Alterum est contraclavis; quae verba continet sensus arcani,