Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/905

From GATE
Revision as of 11:33, 14 February 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: clean up)
This page has not been proofread


litteram B cum suis, tertia C cum suis et caetera. Si integrae atque indissectae manent, sufficit unum exemplar: si dissecandae, plura sunt necessaria. Nam singulae columnae adglutinari debent (aut certe inseribi) tabellis ligneis, ita ut in primae tabellae facie anteriore sic columna A,in posteriore columna Z,in secundae tabelle facie anteriore columna B, in posteriore columna Y; in tertiae tabellae facie anteriore columna C, in posteriore columna X. Quo autem plures erunt ejusmodi tabelle eo meliorem, ampliorem, ac faciliorem usum habebunt. Sufficiunt tamen abunde quater 24; capient enim in utraque facie columnas 192.Usum Tabellarum tam insissectarum, quam dissectarum, docebo suse postea in uberiori instructione. Dissectarum usum docet Auctor Organi in sequenti Libello, quem subjicio, in paragraphos distinctionis gratia dispertior, et ab erroribus libero.

CAPUT II.

Libellus octavus, quo Auctor Organi explicat octavum et nonum ejus Loculamentum.

Octavum et nonum Loculamentum Organi, signat a litteris H et I, continent, ut jam dixi, meras Tabellas ad Steganographiam novo, facili, ingenioso, et multiplici modo exercendam. Usum earum explicat ipsemet Auctor, sed berivet, Libello peculiari in ordinem octavo, ut seguitur

Tttt 2 LO